Seite:Fronmüller Chronik.pdf/731

Aus FürthWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen.


Urkunden.

717

copatus sublimando proveximus, et Romana autoritate atque venerabilis Henrici Wirciburgensis Episcopi consensu, ac pari communique omnium nostri fidelium tam Archiepiscoporum quam Episcoporum Abbatumque necnon ducum et comitum consulto decretoque, in honorem sanctae Dei Genitricis Mariae, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, nec non Martyrum Kiliani atque Georgii stabilivimus et corroboravimus, ut et inibi Nostrum Parentumque Nostrorum, Ottonis tertii videlicet imperatoris et Anticessoris et Senioris nostri, celebre habeatur memoriale, et jugis pro omnibus orthodoxis Hostia mactetur salutaris. Proinde noverit omnium nostri fidelium tam praesens aetas, quam et successura posteritas, quia nos nostrae quendam propietatis lo­ cum, Furthi dictum ... in pago Nordgovve ... et in comitatu Berengeri . . . comitis situm, ad stipendium canonicorum in eadem supradicta Episcopali sede coenobitae Deo serventium, una cum omnibus eius pertinentiis sive adhaerentiis, videlicet vicis, villis, Ecclesiis, servis et ancillis, areis, terris, cultis, viis, inviis, exitibus et reditibus quaesitis vel inquarendis, sylvis, forestibus, saginis, venationibus, aquis, piscationibus, molis, molen­ dis, rebus mobilibus et immobilibus, ac caeteris omnibus, quae rite scribi et appellari possunt, quolibet modo utilitatibus, hac nostrae auctocitatis praeceptali pagina, prout firmius possumus, donamus et proprietamus, omnium contradictione remota, praeci­ pientes igitur, ut delectissimi in Christo Babenbergenses Fratres nostri, ex nostro jure liberam dehinc habeant potestatem eun­ dem locum, Furthi nuncupatum . . . cum omnibus appendiciis suis, tenendi, possidendi, vel etiam sibi commodum Advocatum ipsi loco nuper dicto superelegendi, seu quicquid illis libeat modis omnibus in usum coenobitab Fraternitatis inde faciendi, si quis igitur, quod absit, huius nostrae donationis munificen­ tiam destruere sive violare praesumet, in die iudicii coram ocu­ lis Dei tormento inestinquibili aeternaliter luat. Quod ne eve­ niat, sed haec traditio nostra ab omnibus perpetueliter inviola­ bilis permaneat, hanc chartam inde conscriptam manu propria roborantes, sigilli nostri impressione insigniri jussimus. Lignum Domini Heinrici

Regis invictissimi D. 8.

fberbardus Oaneell. vice >Villigisi ^rebi — OanceU. reeogn. Datum Oal. Novembris, Indictione V., ^nno Dominic. Incarna­ tionis VIVII. ^nno vero Domini Reinriei secundi, Regni VI. Return francofurt feliciter, ^men. Unten ist bemerkt:

Advocatus placitum babeat ante festum 8t. ^liebaelis et anno. XI ma ys te dentri servicium: Duo modii tritici, modii